- ARGIPPEI
- ARGIPPEIpopuli inter Sauromatas. Herodot. l. 2. ab ipsa nativitate calvi, simis naribus, et ingenti mentô, propriô quôdam oris sonô, ex arboribus victitantes. Hi cum arma nulla habeant, a nemine tamen afficiuntur iniuriâ, quod sacri putentur. Ikdem finitimorum controversias dirimunt, et ad se confugientes ab iniuria tuentur. Nic. Lloydius. Melius Argippaei; nomen habent ab equis albis: quia, ut ibidem auctor est Idem, circa Scythiae paludem, Hypanin, νέμονται ἵπποι ἄγριοι λευκοὶ, feri equi albi pascuntur. Quemadmodum hodieque equos albos in magno esse honore, apud Tartaros, scribit Paulus Venetus l. 1. c. 65. et horum armenta Regem habere, quae decem millium numerum excedant. Quod mirum non est, si verum, quod idem refert l. 2. c. 15. Calendis Februariis,quod anni est instium, magno illi Regi a magnatibus quandoque in xenia offerri alborum equorum centum milia. Equos namque huius coloris reliquis celeritate praestare, haec Horatii subinnuunt 3. l. 1. Sat. 7. v. 8.Sisennas Barros ut equis praecurreret albis.Hinc in Virgilio Turnus, cum Aenea dimicaturus, poscit equos Pilumno avo datos ab Orithyia, Boreae uxore, l. 12. Aen. v. 84.Qui candore nives anteirent, cursibus auras.Accedit candoris gratia: quam ob causam Castor et Pollux, apud Pindarum Pyth. 1. sunt λευχοπῶλοι et Proserpina ibid. Olymp. 6. λεύκιπωος. Solem etiam et Auroram albis equis Poetae passim vehunt: et λευκιπῶλον ἡμέραν vocat Sophocles in Aiace μαςτιγοφόρῳ v. 683. Quin Deorum summus, ipse Iuppiter, fertur a Poetis albis quadrigis vehi. Unde Camillo crimini datum, quod, de Veiis cum triumpharet, curru equis albis iuncto invectus est, Liv. l. 5. c. 23. et Plut. in Camillo. Quamquam, si Propertio l. 4. Eleg. 1. v. 32. fides, multo ante Camillu, in triumpho,Quattuor hinc albos Romulus egit equos.Nec post eum exempla desunt, Augusti, de Parthis, apud Ovidium de Arge l. 1. et Stilichonis, de Africa, apud Claudian. de Laude Stilichon. l. 2. trium phantium. Inprimis autem ad albedinis com mendationem in equo pertinet, quod in libro Apocalypseos c. 6. v. 2. et c. 19. v. 11. et 14. tam Cheistus ipse quam caelestes exercitus, albis cquis insident. Hinc Onir ocritieus Poeta, quem Suidas passim citat,Ι῞ππους μέλαινας οὐ καλὸν πάντως βλέπειν,Ι῞ππων δὲ λευκῶν ὄ ψις ἀγγέλων φάτις.Equos nigros videre pessmum omen est,Sed candidorum visio Angelos notat.Vide Bochart, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 7. Non itaque ratio defuit, cur Argippoei, a candore equorum, nomen sibi adsciverint.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.